monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 422

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 422
Miscentur autem sibi multis modis syllogismi, ut in una ratiocinatione et praedicativi generis et condicionalis formas agnoscas, hoc modo: si quaestio sit, utrum utilis sit ipsa dialectica, proponendum est: 'si bene disputare utile est, utilis est bene disputandi scientia: at bene disputare utile est: utilis est igitur dialectica'. sane videndum est in praedicativo syllogismo, quid de propositione sibi assumptio vindicet: nam extrinsecus aliquid eam accipere manifestum est. in eo autem, quod sibi, ut diximus, de propositione vindicat, attendendum est, utrum recte vindicet propter servatas memoratasque formas. efficitur enim, ut, quod in propositione ad declarativam partem pertinere videbatur, in assumptione ostendatur ad subiectivam pertinere: et item si aliter assumas, hoc ipsum pertinet ad declarativam, hoc modo: notum est in prima forma ita assumi, ut aut declarativa propositionis subiectiva sit assumptionis, aut subiectiva propositionis eadem et declarativa sit assumptionis. si proposueris sic: 'omnis ars frequenti exercitatione meditanda est: dictio autem exercitatio est rhetoricae, rhetorica igitur frequenti dictione meditanda est', in propositione exercitatio ad declarativam partem pertinere videbatur, in assumptione ipsa exercitatio item ad declarativam pertinet. quomodo ergo forma servata est? scilicet quia relictum est aliquid in declarativa propositionis, quod non evenerit in declarativa assumptionis, unde possit fieri conclusio, hoc est 'meditanda est'. nam si vellem sic assumere, 'rhetorica autem ars est', totum servabatur ad conclusionem, 'rhetorica igitur frequenti exercitatione meditanda est'. ex hoc apparet multa esse communia, quae possint vel subiectivae vel declarativae adiungi, utut se habuerit assumptio'.